audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas
nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad
caelum usque muratas
populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse
vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante
te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat
atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est
tibi
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in
conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut
terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae
deletae sint nationes
neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui
ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt
impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum
Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham
Isaac et Iacob
scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus
tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum
durissimae cervicis sis populus
memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam
provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es
egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum
Dominum contendisti
nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas
tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in
monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et
aquam non bibens
deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito
Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est
de medio ignis quando contio populi congregata est
cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit
mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus
quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam
demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile
rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae
cervicis sit
dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo
et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas
foederis utraque tenerem manu
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam
vobis ostenderat
proieci tabulas de manibus meis confregique eas in
conspectu vestro
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et
noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia
peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad
iracundiam provocastis
timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos
concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac
vice
adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum
conterere et pro illo similiter deprecatus sum
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum
arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in
pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris
Concupiscentiae provocastis Dominum
et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et
possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium
Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire
voluistis
sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus
eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et
hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos
eduxisti de Aegypto in manu forti
recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne
aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non
poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est
eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in
solitudine
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento